Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS DECIMUS
    • XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecia mutuatus est.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecia mutuatus est.

1. Apud Q. Metellum Numidicum in libro accusationis in Valerium Messalam tertio nome dictum esse adnotavimus.

2. Verba ex oratione eius haec sunt: "Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse sese pecunias maximas exactos esse".

3. "Sese pecunias" inquit "maximas exactos esse" pro eo, quod est "pecunias a se esse maximas exactas".

4. Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt:
eisepraxato me argyrion, id significat "exegit me pecuniam". Quod si id dici potest, etiam "exactus esse aliqui pecuniam" dici potest,

5. Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur:
ego illud minus nihilo exigor portorium,
id est "nihilominus exigitur de me portorium".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License