Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS DECIMUS
    • XV. "Passis velis" et "passis manibus" dixisse veteres non a verbo suo, quod est "patior", sed ab alieno, quod est "pando".
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. "Passis velis" et "passis manibus" dixisse veteres non a verbo suo, quod est "patior", sed ab alieno, quod est "pando".

1. Ab eo, quod est "pando", "passum" veteres dixerunt, non "pansum", et cum "ex" praepositione "expassum", non "expansum".

2. Caecilius in Synaristosis:
heri vero prospexisse eum se ex tegulis,
haec nuntiasse et flammeum expassum domi.

3. "Capillo" quoque esse mulier "passo" dicitur quasi porrecto et expanso, et "passis manibus" et "velis passis" dicimus, quod significat diductis atque distentis.

4. Itaque Plautus in Milite glorioso "a" littera in "e" mutata per compositi vocabuli morem "dispessis" dicit pro eo, quod est "dispassis":
credo ego istoc exemplo tibi esse eundum extra portam,
dispessis manibus patibulum cum habebis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License