1. Euripidi poetae matrem
Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit.
2. Patri autem eius nato illo
responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus
fore; id ei puero fatum esse.
3. Pater interpretatus athletam
debere esse roborato exercitatoque filii sui corpore Olympiam certaturum eum
inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus
non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est.
4.
Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus auditor fuit
physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis.
Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est.
5.
Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam
nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.
6.
Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura
abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto
ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat.
7.
Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit en tais proterais
Thesmophoriazousais in his versibus:
nyn oun hapasaisin paraino kai lego
touton kolasai ton andra pollon houneka.
Agria gar hemas, o gynaikes, drai kaka
hat'en argioisi tois lachanois autos trapheis.
8.
Alexander autem Aetolus hos de Euripide versus composuit:
ho d'Anaxagorou trophimos chaiou striphnos men emoige proseipein
kai misogelos kai tothazein oude par'oinon memathekos,
all'ho ti grapsai, tout'an melitos kai Seirenon eteteuchei.
9.
Is, cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex
familiariter, rediens nocte ab eius cena canibus a quodam aemulo inmissis
dilaceratus est, et ex his vulneribus mors secuta est.
10.
Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in
gloriae quoque loco praedicarent: oupote son mnema, Euripides, oloito pou, quod
egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati
ad eos ab Atheniensibus missi petissent, ut ossa Athenas in terram illius
patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda
perstiterunt.
|