1.
Sertorius, vir acer egregiusque dux, et utendi regendique exercitus peritus
fuit.
2. Is in
temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendacium prodesset, et
litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones
conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiutabant.
3. Illud
adeo Sertorii nobile est:
4. Cerva
alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam
dono data est.
5. Hanc
sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et
docere, quae utilia factu essent, persuadere omnibus instituit ac, si quid
durius videbatur, quod imperandum militibus foret, a cerva sese monitum
praedicabat. Id cum dixerat, universi tamquam si deo libentes parebant.
6. Ea
cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu
consternata in fugam se prorupit atque in palude proxima delituit et postea
requisita perisse creditast.
7. Neque
multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur.
8. Tum,
qui nuntiaverat, iussit tacere ac, ne cui palam diceret, interminatus est
praecepitque, ut eam postero die repente in eum locum, in quo ipse cum amicis
esset, inmitteret. Admissis deinde amicis postridie visum sibi esse ait in
quiete cervam, quae perisset, ad se reverti et, ut prius consuerat, quod opus
esset facto, praedicere;
9. tum
servo, quod imperaverat, significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii
introrupit, clamor factus et orta admiratio est.
Eaque hominum barbarorum
credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit.
10. Memoriae proditum est ex his
nationibus, quae cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis superatus esset,
neminem umquam ab eo descivisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum.
|