Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS DECIMUS
    • XXIV. Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIV. Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.

1. Sedigitus in libro, quem scripsit de poetis, quid de his sentiat, qui comoeodias fecerunt, et quem praestare ex omnibus ceteris putet ac deinceps, quo quemque in loco et honore ponat, his versibus suis demonstrat:
multos incertos certare hanc rem vidimus,
palmam poetae comico cui deferant.
eum meo iudicio errorem dissolvam tibi,
ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat.
Caecilio palmam Statio do comico.
Plautus secundus facile exsuperat ceteros.
dein Naevius, qui fervet, pretio in tertiost.
si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio.
post insequi Licinium facio Atilium.
in sexto consequetur hos Terentius,
Turpilius septimum, Trabea octavum optinet,
nono loco esse facile facio Luscium.
decimum addo causa antiquitatis Ennium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License