Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS DECIMUS
    • XXV. De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXV. De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.

1. Cn. Matius, vir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit "recentatur" pro eo, quod Graeci dicunt ananeoutai, id est "denuo nascitur atque iterum fit recens". Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt:
iam iam albicascit Phoebus et recentatur
commune lumen hominibus voluptatis.

2. Idem Matius in isdem mimiambis "edulcare" dicit, quod est "dulcius reddere", in his versibus:
quapropter edulcare convenit vitam
curasque acerbas sensibus gubernare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License