Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS DECIMUS
    • XXVIII. Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.

1. Cornelius Nepos et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit.

2. Atque is tamen in primo librorum, quos de vita illius composuit, errasse videtur, cum eum scripsit tres et viginti annos natum primam causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse.

3. Dinumeratis quippe annis a Q. Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar. M. Cicero natus est, ad M. Tullium et Cn. Dolabellam, quibus consulibus causam privatam pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et viginti anni reperiuntur. Neque dubium est, quin post annum, quam pro Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit annos iam septem atque viginti natus L. Sulla Felice II Q. Metello Pio consulibus.

4. In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius animadvertit, quod cum scripserit sexto vicesimo aetatis anno pro Sex. Roscio dixisse.

5. Longior autem Nepotis quam Fenestellae error est, nisi quis vult in animum inducere Nepotem studio amoris et amicitiae adductum amplificandae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentem dixisse pro Roscio admodum adulescens videretur.

6. Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas orationes in causis dixerunt, alter kata Androtionos et kata Timokratous septem et viginti annos natus, alter anno minor pro P. Quinctio septimoque et vicesimo pro Sex. Roscio.

7. Vixerunt quoque non nimis numerum annorum diversum: alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License