Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS DECIMUS
    • XXIX. Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIX. Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.

1. Duae istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: "mihi nomen est Iulius" et "mihi nomen est Iulio";

2. tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo annalium. Verba Pisonis haec sunt: "L. Tarquinium, collegam suum, quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat, uti sua voluntate Roma concedat". "Quia Tarquinio" inquit "nomine esset": hoc proinde est, tamquam si ego dicam:
"mihi nomen est Iulium".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License