1. Qui ab alio genere vitae
detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeant, si forte idem
sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum
ostentatione inepti et frivoli.
2.
Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas
dixit.
3.
Nam cum quaereretur, "petorritum" quali forma vehiculum cuiatisque
linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam
falsamque et vocabulum Graecum esse dixit atque id significare volucres rotas
interpretatus est commutataque una littera "petorritum" esse dictum volebat
quasi "petorrotum";
4.
scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.
5.
Ego, cum Probi multos admodum commentationum libros adquisierim, neque scriptum
in his inveni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo.
6.
"Petorritum" enim est non ex Graecia dimidiatum, sed totum
Transalpibus; nam est vox Gallica.
7.
Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo rerum divinarum, quo in loco
Varro, cum de petorrito dixisset, esse id verbum Gallicum, "lanceam"
quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.
|