1. Rhodum
insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum
ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus,
cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad
capienda oppida repertarum cognomentum Poliorketes fuit.
2. Tum
ibi in obsidione illa aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum
parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat.
3. In his
aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi Protogenis manu facta, inlustris
pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rhodiis
invidebat.
4.
Mittunt Rhodii ad Demetrium legatos cum his verbis: "Quae, malum",
inquiunt "ratiost, ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto
disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine
quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere
obsidendo nequiveris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris
bello Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse".
5. Hoc
ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.
|