1.
Adulescentuli cum etiamtum in scholis essemus, enthymemation hoc Graecum, quod
adposui, dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam vere atque
luculente dictum verbis est brevibus et rotundis vinctum, perquam libenter
memineramus:
2. An ti
praxeis kalon meta ponou, ho men ponos oichetai, to de kalon menei; an ti
poieseis aischron meta hedones, to men hedy oichetai, to de aischron menei.
3. Postea
istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud equites, positam
legimus. Quae etsi laxioribus paulo longioribusque verbis comprehensa est
praequam illud Graecum, quod diximus, quoniam tamen prior tempore antiquiorque
est, venerabilior videri debet.
4. Verba
ex oratione haec sunt: "Cogitate cum animis vestris: si quid vos per
laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a vobis,
dum vivitis, non abscedet; sed si qua per voluptatem nequiter feceritis,
voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper manebit".
|