1. Legem esse
aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque
ibi quid rogere, ut respondeas, tum ne amplius quid dicas, quam id solum, quod
es rogatus, aut aias aut neges; eamque legem qui non servent et aut plus aut
aliter, quam sunt rogati respondeant, existumantur indoctique esse
disputandique morem atque rationem non tenere.
2. Hoc
quidem, quod dicunt, in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet.
3.
Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus
responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.
4.
Sed enim esse quaedam videntur, in quibus, si breviter et ad id, quod rogatus fueris,
respondeas, capiare.
5.
Nam si quis his verbis interroget: "Postulo, uti respondeas, desierisne
facere adulterium an non", utrumcumque dialectica lege responderis, sive
aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum ... negent;
6. nam qui facere non desivit,
non id necessario etiam fecit.
7. Falsa igitur est species
istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique
possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse.
8. Quid autem legis istius
propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si
nihil amplius, quam quod interrogati erunt, responderint?
9. Nam si ita ego istorum aliquem
rogem: "Quicquid non perdidisti, habeasne an non habeas, postulo ut aias
aut neges", utrumcumque breviter responderit, capietur.
10. Nam si non habere se
negaverit, quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non
perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non
perdidit.
11. Rectius igitur cautiusque ita
respondebitur: "Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi".
12. Sed huiuscemodi responsio non
fit ex ea lege, quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet.
13. Et propterea id quoque ad eam
legem addi solet non esse captiosis interrogationibus respondendum.
|