1. Cum Favorino Romae dies
plerumque totos eramus, tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus,
atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius apti prosequebamur; ita
sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat.
2. Tum ad quendam aegrum cum
isset visere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tum forte
istic erant, valitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset: "ac ne hoc
quidem mirum" inquit "videri debet, quod, cum antehac semper edundi
fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio
pristina elanguerit.
3. Nam quod Erasistratus
scriptum" inquit "reliquit, propemodum verum est: esuritionem faciunt
inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua
et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et
conivent, tunc loco, in quem cibus capitur, vel stipato vel adducto voluntas
capiendi eius desiderandique restinguitur".
4. Scythas quoque ait eundem
Erasistratum dicere, cum sit usus, ut famem longius tolerent, fasceis ventrem
strictissime circumligare. Ea ventris conpressione esuritionem posse depelli
creditum est.
5. Haec tum Favorinus multaque
istiusmodi alia adfabilissime dicebat;
6. nos autem postea, cum librum
forte Erasistrati legeremus diaireseon primum, id ipsum in eo libro, quod
Favorinum audiebamus dicere, scriptum offendimus.
7. Verba Erasistrati ad eam rem
pertinentia haec sunt: Elogizomena oun para ten ischyran symptosin tes koilias
einai ten sphodra asitian; kai gar tois epipleon asitousin kata proairesin en
tois protois chronois he peina paracholouthei, hysteron de ouketi.
8. Deinde paulum infra:
Eithismenoi de eisin kai hoi Skythai, hotan dia tina kairon anankazontai
asitein, zonais plateiais ten koilian diasphingein, hos tes peines autous
hetton enochlouses; schedon de kai hotan pleres koilia ei, dia to kenoma en
autei meden einai, dia touto ou peinosin, hotan de sphodra sympeptokyia ei,
kenoma ouk echei.
9. In eodem libro Erasistratus
vim quandam famis non tolerabilem, quam Graeci boulimon appellant, in diebus
frigidissimis multo facilius accidere ait, quam cum serenum atque placidum est,
atque eius rei causas, cur is morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum
sibi esse compertas dicit.
10. Verba, quibus id dicit, haec
sunt: Aporon de kai deomenon episkepseos kai epi toutou kai epi ton loipon
boulimionton, dia ti en tois psychesin mallon to symptoma touto ginetai e en
tais eudiais.
|