1. Sotion
ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae
variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit keras Amaltheias.
2. Ea vox
hoc ferme valet, tamquam si dicas "cornum Copiae".
3. In eo
libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est:
"Lais" inquit "Corinthia ob elegantiam venustatemque formae
grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni
Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat;
poscebat autem illa nimium quantum."
4. Hinc
ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium:
ou pantos andros es Korinthon esth'ho plous
quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur.
5.
"Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret,
petit. At Lais myrias drachmas poposcit", hoc facit nummi nostratis
denarium decem milia.
6.
"Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque
Demosthenes avertitur et discedens "ego" inquit "paenitere tanti
non emo". Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: ouk
onoumai, inquit, drachmon metameleian.
|