1. Pleraque sunt vocabula, quibus
vulgo utimur neque tamen liquido scimus, quid ea proprie atque vere
significent, sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti
videmur magis dicere, quod volumus, quam dicimus: sicuti est
"vestibulum" verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus
tamen, qui illo facile utuntur, satis spectatum.
2. Animadverti enim quosdam
haudquaquam indoctos viros opinari vestibulum esse partem domus primorem, quam
vulgus "atrium" vocat.
3. C. Aelius Gallus in libro de
significatione verborum, quae ad ius civile pertinent, secundo vestibulum esse
dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus
vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque
ianuam tectaque sunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est area vacanti
intersita.
4. Quae porro huic vocabulo ratio
sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna
atque absurda visa sunt.
5. Quod Sulpicium autem
Apollinarem memini dicere, virum eleganti scientia ornatum, huiuscemodi est:
"Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum
minutionem.
6. Nam "vetus" et
"vehemens", alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est,
alterum a mentis vi atque impetu dicitur. "Vescum"
autem, quod ex "ve" particula et "esca" copulatum est,
utriusque diversae significationis vim capit.
7. Aliter enim Lucretius
"vescum salem" dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius
"vescum" appellat cum edendi fastidio.
8. Qui domos igitur amplas
antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores
domus et viam medius esset.
9. In eo loco, qui dominum eius
domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via
stabant neque intra aedis erant.
10. Ab illa ergo grandis loci
consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellata sunt spatia,
sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent, qui
venissent, priusquam in domum intromitterentur.
11. Meminisse autem debebimus id
vocabulum non semper a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam
translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista, de qua
diximus, proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii:
vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
12. non enim vestibulum priorem
partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest, tamquam si ita dicatur,
sed loca duo demonstrat extra Orci fores, "vestibulum" et
"fauces", ex quibus vestibulum appellat ante ipsam domum et ante ipsa
Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum
adiretur".
|