Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS DECIMUS
    • VII. Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.

1. Laberius in mimis, quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter.

2. Nam et "mendicimonium" dicit et "moechimonium" et "adulterionem" "adulteritatem"que pro "adulterio" et "depudicavit" pro "stupravit" et "abluvium" pro "diluvio" et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit,

3. "manuatus est" pro "furatus est" et item in Fullone furem "manuarium" appellat:
"manuari", inquit "pudorem perdidisti",
multaque alia huiuscemodi novat.

4. Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
tollet bona fide vos Orcus nudas in catomum.

5. Et "elutriare lintea" et "lavandaria" dicit, quae ad lavandum sint data, et:
"coicior" inquit "in fullonicam",
et
quid properas? ecquid praecurris Calidoniam?

6. Item in Restione "talabarriunculos" dicit, quos vulgus "talabarriones";

7. item in Compitalibus:
malas malaxavi;

8. item in Cacomnemone:
"hic est" inquit
"ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa
venientem excepisse tibi narravi".

9. Item in mimo, qui inscribitur Natalicius, "cippum" dicit et "obbam" et "camellam" et "pittacium" et "capitium":
"induis" inquit "capitium tunicae pittacium".

10. Praeterea in Anna Peranna "gubernium" pro "gubernatore" et "planum" pro "sycophanta" et "nanum" pro "pumilione" dicit; quamquam "planum" pro "sycophanta" M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro Cluentio dixit.

11. Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, "botulum" pro "farcimine" appellat et "hominem levennam" pro "levi".

12. Item in Necyomantia "cocionem" pervulgate dicit, quem veteres "arillatorem" dixerunt. Verba Laberi haec sunt:
duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;
sex aediles viderat.

13. Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo: "emplastrum" enim dixit outheteros, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.

14. Verba ex eo mimo adposui:
quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License