1. Cum in
disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque
cognoscere, quas vocant dialectici eisagogas.
2. Tum,
quia in primo peri axiomaton discendum, quae M. Varro alias
"profata", alias "proloquia" appellat, commentarium de
proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose
quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertum legimus.
3. Sed in
eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque
videtur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam aliorum docendi gratia.
4.
Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus axioma esse
his verbis: lekton autoteles apophanton hoson eph'hautoi.
5. Hoc
ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati
aures per insolentiam vix possent.
6. Sed M. Varro in libro de
lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit:
"Proloquium est sententia, in qua nihil desideratur".
7. Erit autem planius, quid istud
sit, si exemplum eius dixerimus. Axioma igitur, sive id "proloquium"
dicere placet, huiusmodi est: "Hannibal Poenus fuit"; "Scipio
Numantiam delevit"; "Milo caedis damnatus est"; "neque
bonum est voluptas neque malum";
8. et omnino, quicquid ita
dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum
aut falsum esse, id a dialecticis axioma appellatum est, a M. Varrone, sicuti
dixi, "proloquium", a M. autem Cicerone "pronuntiatum", quo
ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, "quoad melius"
inquit "invenero".
9. Sed quod Graeci synemmenon
axioma dicunt, id alii nostrorum "adiunctum", alii
"conexum" dixerunt. Id "conexum" tale est: "si Plato ambulat,
Plato movetur"; "si dies est, sol super terras est".
10.
Item quod illi sympeplegmenon, nos vel "coniunctum" vel
"copulatum" dicimus, quod est huiuscemodi: "P. Scipio, Pauli
filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in
censura L. Mummii fuit".
11.
In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum
esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia, quae de Scipione illo vera dixi,
addidero "et Hannibalem in Africa superavit", quod est falsum,
universa quoque illa, quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum, quod falsum
accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.
12.
Est item aliud, quod Graeci diezeugmenon axioma, nos "disiunctum"
dicimus. Id huiuscemodi est: "aut malum est voluptas aut bonum aut neque
bonum neque malum est".
13.
Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita,
quae antikeimena Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex
omnibus, quae disiunguntur, unum esse verum debet, falsa cetera.
14.
Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave, quam unum, vera erunt aut
quae disiuncta sunt, non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt, contraria
inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur
paradiexeugmenon sicuti hoc est, in quo, quae opposita, non sunt contraria:
"aut curris aut ambulas aut stas". Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum
non pugnant; "non ambulare" enim et "non stare" et
"non currere" contraria inter sese non sunt, quoniam
"contraria" ea dicuntur, quae simul vera esse non queunt; possis enim
simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.
15. Sed hoc iam breve ex
dialectica libamentum dedisse nunc satis erit,
16. atque id solum addendum
admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis
quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed,
ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo
dilucebit, et sequetur quaedam discendi voluptas insatiabilis,
17. cui sane nisi modum feceris,
periculum non mediocre erit, ne, ut plerique alii, tu quoque in illis
dialecticae gyris atque maeandris tamquam apud Sirenios scopulos consenescas.
|