1.
"Susque deque fero" aut "susque deque sum" aut "susque
deque habeo" - his enim omnibus modis dicitur - verbum est ex hominum
doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est
plurifariam;
2. sed
facilius reperias, qui id verbum ostentent, quam qui intellegant. Ita plerique nostrum, quae remotiora
verba invenimus, dicere ea properamus, non discere.
3. Significat autem "susque
deque ferre" animo aequo esse et, quod accidit, non magni pendere atque
interdum neglegere et contemnere et propemodum id valet, quod dicitur Graece
adiaphorein.
4. Laberius in Compitalibus:
nunc tu lentu's, nunc tu susque deque fers;
mater familias tua in lecto adverso sedet,
servos sextantis utitur nefariis
verbis.
5. M. Varro in Sisenna vel de
historia: "Quod si non horum omnium similia essent principia ac
postprincipia, susque deque esset."
6. Lucilius in tertio:
verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,
susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;
illud opus durum, ut Setinum accessimus finem:
aigilipoi montes, Aetnae omnes, asperi Athones.
|