1. Otium erat quodam die Romae in
foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum, legebaturque in consessu
forte conplurium Ennii liber ex annalibus. In eo libro versus hi fuerunt:
proletarius publicitus scutisque feroque
ornatur ferro; muros urbemque forumque
excubiis curant.
2. Tum ibi quaeri coeptum est,
quid esset proletarius.
3. Atque ego aspiciens quempiam
in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam, ut id verbum
nobis enarraret,
4. et, cum illic se iuris, non
rei grammaticae peritum esse respondisset, "eo maxime" inquam
"te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
5. Nam Q. Ennius verbum hoc ex
duodecim tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum
est: "Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario civi quis volet vindex
esto."
6. Petimus igitur, ne annalem
nunc Q. Ennii, sed duodecim tabulas legi arbitrere et, quid sit in ea lege
"proletarius civis," interpretere."
7. "Ego vero" inquit
ille "dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum
didicissem.
8. Sed enim cum
"proletarii" et "adsidui" et "sanates" et
"vades" et "subvades" et "viginti quinque asses"
et "taliones" furtorumque quaestio "cum lance et licio"
evanuerint omnisque illa duodecim tabularum antiquitas nisi in legis actionibus
centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque
ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum, quibus utimur."
9. Tum forte quadam Iulium
Paulum, poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus.
10. Is a nobis salutatur
rogatusque, uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret:
"qui in plebe" inquit "Romana tenuissimi pauperrimique erant
neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant,
"proletarii" appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere
censebantur, "capite censi" vocabantur; extremus autem census capite
censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
11. Sed quoniam res pecuniaque
familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque
in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque
capite censi milites nisi in tumultu maximo scribebantur, quia familia
pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.
12. Proletariorum tamen ordo
honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit:
13. nam et asperis reipublicae
temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur,
armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed
prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod,
cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen
gignendae copia civitatem frequentarent.
14. Capite censos autem primus C.
Marius, ut quidam ferunt, bello Cimbrico difficillimis reipublicae temporibus
vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino milites scripsisse traditur,
cum id factum ante in nulla memoria exstaret.
15. "Adsiduus" in XII
tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assiduis id est aere
dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari
copia faciendi adsiduitate."
16. Verba autem Sallusti in historia
Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: "Ipse
interea milites scribere non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido
cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per
ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et
homini potentiam quaerenti egentissimus quisque oportunissimus."
|