1. Gens
in Italia Marsorum orta esse fertur a Circae filio.
2.
Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus
nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum, ut et
serpentium virulentorum domitores sint et incentionibus herbarumque sucis
faciant medelarum miracula.
3. Hac
eadem vi praeditos esse quosdam videmus, qui Psylli vocantur. Quorum super nomine et genere cum in
veteribus litteris quaesissem, in quarto denique Herodoti libro fabulam de
Psyllis hanc invenimus:
4. Psyllos quondam fuisse in
terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in
tempore perquam validum ac diutinum flavisse;
5. eo flatu aquam omnem in locis,
in quibus colebant, exaruisse;
6. Psyllos re aquaria defectos
eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis
sumptis ad Austrum proinde quasi ad hostem iure belli res petitum
proficiscerentur.
7. Atque ita profectis ventum
Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus
copiis armisque cumulis montibusque harenarum supervectis operuisse.
8. Eo facto Psyllos ad unum omnis
interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.
|