Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS DECIMUS
    • XII. De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.

1. Cloatius Verus in libris, quos inscripsit verborum a Graecis tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.

2. "Errare" inquit "dictum est apo tou errhein versumque infert Homeri, in quo id verbum est:
errh'ek nesou thasson, elenchiste zoonton.

3. Item "alucinari" factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece alyein, unde "elucum" quoque esse dictum putat "a" littera in "e" versa tarditatem quandam animi et stuporem qui alucinantibus plerumque usu venit,

4. item "fascinum" appellatum quasi "bascanum" et "fascinare" esse quasi "bascinare".

5. Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto ""faenerator"" inquit "appellatus est quasi phainerator apo tou phainesthai epi to chrestoteron, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus",

6. idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.

7. ""Faenerator"" enim, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone Latino scripsit, "a faenore est nominatus"; "faenus" autem dictum ait "a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis".

8. Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius "feneratorem" sine "a" littera pronuntiasse tradit, sicuti "fetus" ipse et "fecunditas" appellata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License