1.
"Municipes" et "municipia" verba sunt dictu facilia et usu
obvia, et neutiquam reperias, qui haec dicit, quin scire se plane putet, quid
dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur.
2.
Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non et se
municipem esse et populares suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a
veritate longe aversum?
3.
Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant,
ignoramus existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia.
4.
De cuius opinionis tam promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam de
Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit
mirarique se ostendit, quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia
antiqua, in quibus Uticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent,
in ius coloniarum mutari gestiverint.
5.
Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse orasseque,
ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro
referenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali
morbo revaluisset.
6.
Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis legibus suis et suo iure
utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere
capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi
Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.
7.
Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus
concessumque illis, ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis
tamen atque oneribus vacarent pro sacris bello Gallico receptis custoditisque.
Hinc "tabulae Caerites" appellatae versa vice, in quas censores
referri iubebant, quos notae causa suffragiis privabant.
8.
Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim veniunt extrinsecus in civitatem
nec suis radicibus nituntur, sed ex civitate quasi propagatae sunt et iura
institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent.
9.
Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et
praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani,
cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse quaedam videntur,
et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per
ignotitiam noli queunt.
|