Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS DECIMUS
    • XIV. Quod M. Cato differre dixit "properare" et "festinare"; et quam incommode Verrius Flaccus verbi, quod est "festinat", etymon interpretatus sit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. Quod M. Cato differre dixit "properare" et "festinare"; et quam incommode Verrius Flaccus verbi, quod est "festinat", etymon interpretatus sit.

1. "Festinare" et "properare" idem significare atque in eadem rem dici videntur.

2. Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa - verba sunt ipsius ex oratione, quam de suis virtutibus habuit -: "Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat."

3. Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius ""festinat"" inquit "a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent."

4. Sed id nimis coactum atque absurdum videtur, neque tanti momenti esse potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba "festinare" et "fari" eadem videri debeant.

5. Commodius autem propiusque visum est "festinare" esse quasi "fessum esse". Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License