Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XVI. "Agrippas" a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus, quae vocantur "Prorsa" et "Postverta".1. Quorum in nascendo non caput, sed pedes primi exstiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, "Agrippae" appellati vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto. 2. Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris. 3. Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem. 4. "Quando igitur" inquit "contra naturam forte conversi in pedes brachiis plerumque diductis retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera "Postverta" cognominatast, "Prorsa" altera a recti perversique partus et potestate et nomine." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |