1. Pars
quaedam geometriae optike appellatur, quae ad oculos pertinet, pars altera,
quae ad auris, kanonike vocatur, qua musici ut fundamento artis suae utuntur.
2.
Utraque harum spatiis et intervallis linearum et ratione numerorum constat.
3. Optike
facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures
appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum
translatum faciat imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua
eiusmodi, ut caput deorsum videatur, pedes sursum. Reddit etiam causas ea
disciplina, cur istac quoque visiones fallant, ut quae in aqua conspiciuntur,
maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sunt, minora.
4.
Kanonike autem longitudines et altitudines vocis emetitur.
5.
Longior mensura vocis rhytmos dicitur, altior melos. Est et alia species, quae
appellatur metrike, per quam syllabarum longarum et brevium et mediocrium
iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura
examinatur.
6.
"Sed haec" inquit M. Varro "aut omnino non discimus aut prius
desistimus, quam intellegamus, cur discenda sint. Voluptas autem" inquit
"vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis exsistit, cum
perfectae absolutaeque sunt; in principiis vero ipsis ineptae et insuaves videntur."
|