1. Cum librum veteris scriptoris
legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac
recensere, quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis
aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad
conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum sententiarumque elegantium
recordationes.
2. Velut haec verba ex Q. Claudii
primo annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo
superiore.
3. "Arma" inquit
"plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese."
"Inlatebrant" verbum poeticum visum est, sed non absurdum neque
asperum.
4. "Ea" inquit
"dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium
ineunt." "Subnixo animo)" quasi sublimi et supra nixo, verbum
bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem fiduciamque,
quoniam, quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.
5.
"Domus" inquit "suas quemque ire iubet et sua omnia
frunisci." "Frunisci" rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac
deinceps infra rarissimum, dubitatumque est ab inperitis antiquitatis, an
Latinum foret.
6.
Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum est
"fruniscor" quam "fruor", et ut "fatiscor" a
"fateor", ita "fruniscor" factum est a "fruor".
7.
Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in
epistula, quam exul ad Domitios misit, ita scripsit: "Illi vero omni iure
atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria
fruniscor."
8.
Novius in atellania, quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur: quod
magno opere quaesiverunt, id frunisci non queunt. qui non parsit apud se, ...
frunitus est.
9.
"Et Romani" inquit "multis armis et magno commeatu praedaque
ingenti copiantur." "Copiantur" verbum castrense est, nec facile
id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est, qua
"lignantur" et "pabulantur" et "aquantur".
10.
"Sole" inquit "occaso." "Sole occaso" non insuavi
vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in duodecim
autem tabulis verbum hoc ita scriptum est: "Ante meridiem causam
coniciunto, tum peroranto ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes,
sol occasus suprema tempestas esto."
11. "Nos" inquit
"in medium relinquemus." Vulgus "in medio" dicit; nam
vitium esse istuc putat et, si dicas "in medium ponere", id quoque
esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si
quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque theinai eis meson,
vitium id non est.
12. "Postquam nuntiatum
est," inquit "ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter
tulit." "In Gallos" mundius subtiliusque est, quam "cum
Gallis" aut "contra Gallos"; nam pinguiora haec obsoletioraque
sunt.
13. "Simul" inquit
"forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter
praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad
rempublicam evertendam habere." "Magnum viaticum" pro magna
facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui
ephodion a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe
aphodiason pro eo dicunt, quod est "institue" et "instrue".
14. "Nam Marcus" inquit
"Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam
cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem
respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini
concedebat." "Adprime" crebrius est, "cumprime"
rarius traductumque ex eo est, quod "cumprimis" dicebant pro eo quod
est "inprimis".
15.
"Nihil sibi" inquit "divitias opus esse." Nos
"divitiis" dicimus. Sed vitium hoc orationis nullum est, ac ne id
quidem est, quod figura dici solet; recta enim istaec oratio est, et veteres
conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sit "divitiis
opus esse" quam "divitias", nisi qui grammaticorum nova
instituta ut temenon hiera observant.
16.
"Nam haec" inquit "maxime versatur deorum iniquitas, quod
deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt
diurnare." Inusitate
"diurnare" dixit pro "diu vivere", sed ex ea figuratione
est, qua dicimus "perennare".
17. "Cum iis" inquit
"consermonabatur." "Sermonari" rusticius videtur, sed
rectius est, "sermocinari" crebrius est, sed corruptius.
18. "Sese" inquit
"ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse." "Ne id
quoque" dixit pro "ne id quidem", infrequens nunc in loquendo,
sed in libris veterum creberrimum.
19.
"Tanta" inquit "sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare
sit ausus." "Sanctitas" quoque et "sanctimonia" non
minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum
"sanctitudo",
20.
sicuti M. Cato in L. Veturium "duritudinem" quam "duritiam"
dicere gravius putavit: "Qui illius" inquit "impudentiam norat
et duritudinem."
21.
"Cum tantus" inquit "arrabo penes Samnites populi Romani
esset." "Arrabonem" dixit sescentos obsides et id maluit quam
pignus dicere, quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque
est; sed nunc "arrabo" in sordidis verbis haberi coeptus ac multo
videtur sordidius "arra", quamquam arra quoque veteres saepe dixerint
et conpluriens Laberius.
22.
"Miserrimas" inquit "vitas exegerunt", et:
23.
"hic nimiis in otiis" inquit "consumptus est." Elegantia utrobique ex multitudine numeri
quaesita est.
24. "Cominius", inquit
"qua ascenderat, descendit atque verba Gallis dedit." "Verba
Cominium dedisse Gallis" dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat; neque
eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem aut descendentem viderant. Sed
"verba dedit" haut secus posuit, quam si tu dicas "latuit atque
obrepsit".
25.
"Convalles" inquit "et arboreta magna erant." "Arboreta" ignobilius verbum
est, "arbusta" celebratius.
26.
"Putabant" inquit "eos, qui foris atque qui in arce erant, inter
se commutationes et consilia facere." "Commutationes", id est
conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec
ineleganter.
27.
Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem
subpetierat mihi, notavi.
|