Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS DECIMUS
    • IV. Quod Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. Quod Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.

1. Menander a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero vincebatur.

2. Eum cum forte habuisset obviam: "quaeso," inquit "Philemo, bona venia dic mihi, cum me vincis, non erubescis?"

3. Euripiden quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi.

4. Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse comoedias ferunt.

5. Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro versus legimus in libro, qui chronica inscriptus est:
Kephisieus on ek Diopeithous tou patros
pros toisin hekaton pente grapsas dramata
exelipe pentekonta kai dyein eton.

6. Ex istis tamen centum et quinque omnibus solis eum octo vicisse idem Apollodorus eodem in libro scripsit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License