1. M.
Cicero in dialogo, cui titulus est Laelius vel de amicitia, docere volens
amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa
colendam, sed, quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit, expetendam
diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat,
hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere facit C. Laelium,
sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus:
2.
"Quid enim? Africanus indigens mei? ne ego quidem illius. Sed ego admiratione
quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse nonnulla, quam de meis
moribus habebat, me dilexit; auxit benivolentiam consuetudo. Sed quamquam
utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae
diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus
gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad
liberalitatem sumus -, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis
eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus."
3.
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista
utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis
doctoribus, qui teknichoi appellantur, atque in disserendo tamen non impiger,
usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed
eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res, de qua quaereretur; verbisque id
vitium Graecis appellat, quod accepisset amphisbetoumenon anti homologoumenou.
4.
"Nam beneficos" inquit "et liberales sumpsit ad confirmandum id,
quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis
liberaliter et benigne facit, qua mente quove consilio benignus liberalisque
sit: utrum quia mutuam gratiam speret et eum, in quem benignus sit, ad parem
curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an quia natura sit
benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla
recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum."
5.
Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime
controversa idque "apodixin" vocari dicebat, cum ea, quae dubia aut
obscura sunt, per ea, quae ambigua non sunt, inlustrantur.
6.
Atque ut ostenderet beneficos liberalesque ad id, quod de amicitia quaereretur,
quasi argumentum exemplumve sumi non oportere: "eodem" inquit
"simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi
potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere non spe
aliqua conpendii, set amore et studio honestatis.
7.
Poterit enim consimiliter ita dicere: "Namque ut amicitiam non spe
utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae
studio esse debemus."
8.
Poterit sane" inquit "ita dicere, sed neque amicitia liberalitati
neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter
quaeratur."
9.
Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed
videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.
10.
Nam "beneficum et liberalem" Cicero appellat, ita ut philosophi
appellandum esse censent, non euni, qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed
qui benigne facit nulla tacita ratione ad utilitates suas redundante.
11.
Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo,
siquidem, qui vere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter
faciat, non quaeritur.
12.
Aliis enim longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui potius
quam alterius iuvandi causa facit.
13.
Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita
dixisset: "ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus
gratiam"; videretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere
posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae
benignitatis constantiam.
14.
Sed cum "beneficos liberalesque" dixerit neque alius modi isti sint,
quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et verbis
reprehendit doctissimi viri orationem.
|