1. Legis
veteris Atiniae verba sunt: "Quod subruptum erit, eius rei aeterna
auctoritas esto."
2. Quis
aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui?
3. Sed Q.
Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quaesisse ait
dubitasseque, utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante
facta; quoniam "subruptum erit" utrumque tempus videretur ostendere,
tam praeteritum quam futurum.
4. Itaque
P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum
scripsit in tertio vicesimo grammaticorum commentariorum. Atque ipse quoque
idem putat incertam esse temporis demonstrationem,
5.
sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad
subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.
6.
Videbatur tamen hoc dicere suum verbum et "est" esse et
"erit": quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum;
cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum
contendunt.
7.
Cum enim dico "in campo est" "in comitio est", tempus
instans significo; item cum dico "in campo erit", tempus futurum
demonstro; at cum dico: "factum est", "scriptum est",
"subruptum est", quamquam "est" verbum temporis est
praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desidit.
8.
"Sic igitur" inquit "etiam istud, quod in lege est: si dividas
separesque duo verba haec "subruptum" et "erit", ut sic
audias "subruptum erit" tamquam "certamen erit" aut
"sacrificium erit", tum videbitur lex in postfuturum loqui; si vero
copulate permixteque dictum intellegas, ut "subruptum erit" non duo,
sed unum verbum sit idque unitum patiendi declinatione sit, tum hoc verbo non
minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum."
|