1.
Libri sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui res
eius absentis curabant.
2.
In his epistulis quibusdam in locis inveniuntur litterae singulariae sine
coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam verba ex his
litteris confici nulla possunt.
3.
Erat autem conventum inter eos clandestinum de commutando situ litterarum, ut
in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret, sed in legendo locus
cuique suus et potestas restitueretur;
4.
quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat,
qui hanc scribendi latebram parabant.
5.
Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus de occulta
litterarum significatione in epistularum C. Caesaris scriptura.
6.
Lacedaemonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad
imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eae captae forent,
consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant.
7.
Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis,
derasi atque ornati consimiliter;
8. unus imperatori in bellum
proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure atque cum signo
habebant.
9. Quando usus venerat litterarum
secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem,
quantum rei satis erat, conplicabant volumine rotundo et simplici, ita uti orae
adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.
10.
Litteras deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras versibus a summo ad
imum proficiscentibus inscribebant.
11. Id
lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius
conscio mittebant;
12.
resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et
apices in partis diversissimas spargebat;
13.
propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex
eo scripto quibat;
14. sed ubi
ille, ad quem erat missum, acceperat, surculo conpari, quem habebat, a capite
ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litterae
per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et
incorruptam epistulam et facilem legi praestabant.
15. Hoc
genus epistulae Lacedaemonii skytalen appellant.
16.
Legebamus id quoque in vetere historia rerum Poenicarum virum indidem quempiam
inlustrem - sive ille Hasdrubal sive quis alius est, non retineo - epistulam
scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse:
17.
pugillaria nova nondum etiam cera inlita accepisse, litteras in lignum
incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas
tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat, misisse; eum deinde ceram
derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.
18. Est et
alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et inopinabilis latebra
barbarico astu excogitata.
19.
Histiaeus nomine fuit loco natus in terra Asia non ignobili.
20. Asiam
tunc tenebat imperio rex Darius.
21. Is
Histiaeus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res quasdam
occultas nuntiare furtivo scripto volebat.
22.
Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum. Servo suo diu oculos aegros
habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius
leve in litterarum formas conpungit.
23. His
litteris quae voluerat perscripsit, hominem postea, quoad capillus adolesceret,
domo continuit.
24. Ubi id
factum est,
25. ire ad
Aristagoran iubet et "cum ad eum" inquit "veneris, mandasse me
dicito, ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat."
26.
Servus, ut imperatum erat, ad Aristagoran venit mandatumque domini adfert.
27. Atque
ille id non esse frustra ratus, quod erat mandatum, fecit. Ita litterae perlatae sunt.
|