1. Et
Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili
medico, Platonem scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis
humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in vesicam,
errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet:
tenge pneumona oinoi; to gar astron peritelletai,
2. ipsum
autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam vel fistulas
easque ab oris faucibus proficisci deorsum per earumque alteram deduci
delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta ex eoque ferri in
ventriculum, qui Graece appellatur he kato koilia, atque ibi subigi digerique,
ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece kolon
dicitur, humidiora per renes in vesicam.
3. Per
alteram autem fistulam, quae Graece nominatur tracheia arteria, spiritum a
summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in naris commeare, perque
eandem viam vocis quoque fieri meatum ac,
4. ne
potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore
labereturque in eam fistulam, per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione
intercluderetur animae via, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud
duo ista foramina, quae dicitur epiglottis, quasi claustra quaedam mobilia
coniventia vicissim et resurgentia,
5. eamque
epiglottida inter edendum bibendumque operire atque protegere ten tracheian
arterian, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae
iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae
communito.
6. Haec
Erasistratus medicus adversum Platonem. Sed Plutarchus in libro symposiacorum
auctorem Platonis sententiae Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et
Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, veteres medicos et nobiles,
atque illam, de qua Erasistratus dixerat, epiglottida non idcirco eo in loco
constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam, - nam pulmoni quoque
fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri - set adpositam quasi
moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive, quod ex salutis usu
foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in
stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo
admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed
quadam quasi obice sustentatum ac repressum sensim paulatimque tramitteret
atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
|