1. Infames
materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci adoxous hypotheseis
appellant, et veteres adorti sunt non sophistae solum, sed philosophi quoque,
et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se deiciebat vel ingenio
expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu
difficultatibus,
2.
sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus recurrentem
laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque causam dixit
eaque scripta in libris reliquit.
3. Sed in
febris laudibus testem etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait, qui
quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque
postea valiturum. Atque inibi in isdem laudibus non hercle hac sententiola
invenuste lusit:
4.
"versus" inquit "est longo hominum aevo probatus:
allote metryie pelei hemere, allote meter.
Eo versu significatur non
omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male.
5. Quod cum ita sit," inquit
"ut in rebus humanis bene aut male vice alterna sit, haec biduo medio
intervallata febris quanto est fortunatior, in qua est mia metryia, duo
meteres?"
|