1.
Publilius mimos scriptitavit, dignusque habitus est, qui subpar Laberio
iudicaretur.
2. C.
autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut
acceptiores et probatiores sibi esse Publilii quam Laberii mimos praedicaret.
3. Huius
Publilii sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum
commendatissimae,
4. ex
quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae, quas libitum hercle est
adscribere:
Malum est consilium, quod mutari non potest.
Beneficium dando accepit,
qui digno dedit.
Feras, non culpes, quod vitari non potest.
Cui plus licet, quam par est, plus vult, quam licet.
Comes facundus in via pro
vehiculo est.
Frugalitas miseria est rumoris boni.
Heredis fletus sub persona risus est.
Furor fit laesa saepius patientia.
Inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
Ita amicum habeas, posse ut
facile fieri hunc inimicum putes.
Veterem ferendo iniuriam invites novam.
Numquam periclum sine periclo vincitur.
Nimium altercando veritas amittitur.
Pars benefici est, quod petitur si belle neges.
|