1. Carneades Academicus
scripturus adversum Stoici Zenonis libros superiora corporis elleboro candido
purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi
redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret;
2. tanta cura tantoque apparatu
sui vir ingenio praestanti ad refellenda, quae scripserat Zeno, aggressus.
3. Id cum in historia Graeca legissem,
quod "elleboro candido" scriptum erat, quid esset, quaesivi.
4. Tum comperi duas species
ellebori esse discerniculo coloris insignes candidi et nigri; eos autem colores
non in semine ellebori neque in virgultis, sed in radice dinosci; candido
stomachum et ventrem superiorem vomitionibus purgari; nigro alvum, quae
inferior vocatur, dilui; utriusque esse hanc vim, ut humores noxios, in quibus
causae morborum sunt, extrahant.
5. Esse autem periculum, ne inter
causas morborum omni corporum via patefacta ea quoque ipsa, in quibus causa
vivendi est, amittantur, amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo
exhaustus intereat.
6. Set elleborum sumi posse
tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris naturalis historiae
scripsit. Propterea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum, qui
comitialis dicitur, pateretur, Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse
ait atque ita morbo liberatum.
7. Praeterea scriptum legimus
Gallos in venatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictae exanimatae ferae
teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium vulnera ex sagittis
facta circumcidere latius dicuntur.
|