Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS DECIMUS
    • XVI. Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mithridati regis in id genus medicamentis sollertia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mithridati regis in id genus medicamentis sollertia.

1. Anates Ponticas dicitur edundis vulgo venenis victitare.

2. Scriptum etiam a Lenaeo, Cn. Pompei liberto, Mithridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguinem miscere medicamentis, quae digerendis venenis valent, eumque sanguinem vel potentissimum esse in ea confectione;

3. ipsum autem regem adsiduo talium medelarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse,

4. quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse.

5. Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus suo se ipse gladio transegit.

6. Huius regis antidotus celebratissima est, quae "Mithridatios" vocatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License