1.
Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur.
2. Verba
illa Pausaniae inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba ita prorsum
amavimus, ut meminisse etiam studuerimus.
3. Sunt
adeo, quae meminimus, verba haec: Pasa gar praxis hode echei; aute eph'hautes
prattomene oute kale oute aischra; hoion ho nyn hemeis poioumen, e pinein e
aidein e dialegesthai. Ouk esti touton auto kath'hauto kalon ouden, all'en tei
prachthei, toiouton apebe; kalos men gar prattomenon kai orthos kalon gignetai,
me orthos de aischron; houto de kai to eran, kai ho Eros ou pas estin kalos
oude axios enkomiazesthai, all'ho kalos protrepon eran.
4. Haec
verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi "heus" inquit "tu,
rhetorisce," - sic enim me in principio recens in diatribam acceptum
appellitabat existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse -
"videsne" inquit "enthymema crebrum et coruscum et convexum
brevibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione devinctum?
5.
habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate
compositam orationem? sed hos" inquit "tamen numeros censeo videas
hodou parergon.
6. Ad
ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum
est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates
deversitandum."
7. Haec
admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed
instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis
adfectandam;
8. atque
uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt, quas res cumque audierint
viderintve, petulantia, proinde nos ea, quae in Platonis oratione demiramur,
non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc
est, quod ex isdem illis verbis eius effinximus:
9.
"Omne" inquit "omnino factum sic sese habet: neque turpe est,
quantum in eo est, neque honestum; velut est, quas nunc facimus ipsi res,
bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est;
quali cum fieret modo factum est, tale exstitit: si recte honesteque factum
est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amare, sic amor
non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit, nos ut honeste
amemus."
|