1.
Ut conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item virorum inlustrium, qui in
his aetatibus nati fuissent, haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum
aliquid super aetate atque vita clarorum hominum temere diceremus, sicuti
sophista ille apaideutos, qui publice nuper disserens Carneaden philosophum a
rege Alexandro, Philippi filio, pecunia donatum et Panaetium Stoicum cum
superiore Africano vixisse dixit, ut ab istiusmodi, inquam, temporum aetatumque
erroribus caveremus, excerpebamus ex libris, qui chronici appellantur, quibus
temporibus floruissent Graeci simul atque Romani viri, qui vel ingenio vel
imperio nobiles insignesque post conditam Romam fuissent ante secundum bellum
Carthaginiensium, easque nunc excerptiones nostras variis diversisque in locis
factas cursim digessimus. Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque
subtili cura excellentium in utraque gente hominum synchronismous componeremus,
sed ut noctes istae quadamtenus his quoque historiae flosculis leviter iniectis
aspergerentur.
2.
Satis autem visum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere,
ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis
coniectura fieri posset.
3.
Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere
scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum
aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse Silviis Albae
regnantibus annis post bellum Troianum, ut Cassius in primo annalium de Homero
atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem
conditam, ut Cornelius Nepos in primo chronicorum de Homero dixit, annis
circiter centum et sexaginta.
4.
Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse
Atheniensium Tarquinio Prisco Romae regnante anno regni eius tricesimo tertio.
5.
Servio autem Tullio regnante Pisistratus Athenis tyrannus fuit Solone ante in
exilium voluntarium profecto, quoniam id ei praedicenti non creditum est.
6.
Postea Pythagoras Samius in Italiam venit Tarquini filio regnum optinente, cui
cognomentum Superbus fuit,
7.
isdemque temporibus occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus,
Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater.
8.
Archilochum autem Nepos Cornelius tradit Tullo Hostilio Romae regnante iam tunc
fuisse poematis clarum et nobilem.
9.
Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam aut non longe amplius
victos esse ab Atheniensibus Persas memoriae traditum est pugnam illam inclutam
Marathoniam Miltiade duce, qui post eam victoriam damnatus a populo Atheniensi
in vinculis publicis mortem obit.
10. Tum
Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit.
11. Romae
autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primum per seditionem sibi
plebes creavit, ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus vexatusque a
tribunis plebi ad Vulscos, qui tum hostes erant, a rep. descivit bellumque
populo Romano fecit.
12. Post
deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia Themistocle
duce navali proelio, quod ad Salamina factum est, victus fugatusque est;
13. atque
inde anno fere quarto T. Menenio Agrippa M. Horatio Pulvillo consulibus bello
Veiente apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiis suis
universi ab hostibus circumventi perierunt.
14. Iuxta
ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit.
15. Romae
autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos constitit
tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.
16. Bellum
deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae
mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum
vicesimum tertium.
17. Qua
tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod
contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tum populi
Romani fuerunt Fidenates atque Aequi.
18. Inter
haec tempora nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici
poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates
Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem
vixerunt.
19. Iam deinde
tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus ad annum
fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum triginta illi tyranni
praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus, et in Sicilia Dionysius superior
tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est
et in carcere veneno necatus.
20. Ea
fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit et Veios cepit;
21. ac
post non longo tempore bellum Senonicum fuit,
22. cum
Galli Romam praeter Capitolium ceperunt.
23. Neque
multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est,
Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthum superati duce Phormione,
24. et M.
Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per ardua
depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse damnatusque
capitis saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos
scriptum reliquit, verberando necatus est;
25. eoque
ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum
natum esse memoriae mandatum est.
26.
Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedaemonios duce
Epaminonda apud Leuctra superaverunt,
27. ac brevi
post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe
coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.
28. Circa
annum deinde urbis conditae quadringentesimum Philippus, Amyntae filius,
Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est, inque eo tempore Alexander
natus est,
29.
paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Siciliae tyrannum
posteriorem profectus est;
30. post
deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses
vicit.
31. Tum
Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque id ei, quod
fugerat, probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit:
"aner" inquit "ho pheugon kai palin machesthai."
32. Postea
Philippus ex insidiis occiditur; et Alexander regnum adeptus ad subigendos
Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est.
33. Alter
autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit bellum populo
Romano facturus - iam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras
gentes enitescere inceptabat -, sed priusquam bellum faceret, vita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret,
dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem isse
ad Persas quasi in gynaeconitin.
34. Postea Macedo Alexander
pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnavisset, obiit mortis
diem.
35. Neque ita longe post
Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt,
36. isdemque ferme tempestatibus
populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est, consulesque
Tiberius Veturius et Spurius Postumius in locis iniquis apud Caudium a
Samnitibus circumvallati ac sub iugum missi turpi foedere facto discesserunt ob
eamque causam populi iussu Samnitibus per fetiales dediti recepti non sunt.
37. Post annum deinde urbis
conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum
est.
38. Ea tempestate Epicurus
Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant,
39. eodemque tempore C. Fabricius
Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum,
qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt, causamque isti notae
subscripserunt, quod cum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo
libras habere.
40. Anno deinde post Romam
conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo consulibus Appio Claudio, cui
cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco
bellum adversum Poenos primum coeptum est,
41. neque diu post Callimachus,
poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolomaeum regem celebratus est.
42. Annis deinde postea paulo
pluribus quam viginti pace cum Poenis facta consulibus C. Claudio Centhone,
Appii Caeci filio, et M. Sempronio Tuditano primus omnium L. Livius poeta
fabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere
centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus.
43. Claudium et Tuditanum consules
secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M.
Varro in primo de poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum
annum ageret, duodecimum annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro
dicere.
44. Anno deinde post Romam
conditam quingentesimo undevicesimo Sp. Carvilius Ruga primus Romae de amicorum
sententia divortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud
censores uxorem se liberum quaerundorum causa habere,
45.
eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in
libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum
Naevium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius poeticam
Romae coepisse dicit in his versibus:
Poenico bello secundo Musa pinnato gradu
intulit se bellicosam in Romuli gentem feram.
46. Ac deinde annis fere post
quindecim bellum adversum Poenos sumptum est,
47. atque non nimium longe post M.
Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena floruerunt;
48. isdemque temporibus Diogenes
Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad
senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt.
49. Neque magno intervallo postea
Q. Ennius et iuxta Caecilius et Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam
sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.
50. Sed progressi longius sumus,
cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum.
|