1.
Aeschines, vel acerrimus prudentissimusque oratorum, qui apud contiones
Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua
Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusavit, nobile et inlustre
consilium Lacedaemoniis dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem
virtute atque aetate magna praeditum.
2.
"Populus" inquit "Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam
esset utile et honestum, deliberabat.
3. Tum
exsurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae vitae
defamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis.
4.
Consilium, quod dabat quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et
conplacitum est, futurumque erat ex eius sententia populi decretum.
5. Ibi
unus ex illo principum ordine, quos Lacedaemonii aetatis dignitatisque
maiestate tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur,
commoto irritatoque animo exsilit et "quaenam," inquit
"Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hanc
rempublicam salvam inexpugnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi
anteactae vitae hominibus consiliariis utemur? quod si proba istaec et honesta
sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris
contagio."
6. Atque
ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios
praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensu petituque
omnium eandem illam sententiam diserti viri, cuimodi posset verbis, dicere, ut
nulla prioris mentione habita scitum atque decretum populi ex eius unius nomine
fieret, qui id ipsum denuo dixerat.
7. Atque
ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est.
8. Sic
bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est."
|