1. Cum iam adulescentuli Romae
praetextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi
exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud librarios fuimus, cum ibi
in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, vir in memoria nostra praeter
alios doctus, iactatorem quempiam et venditatorem Sallustianae lectionis
inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, qua Socrates ad
sophistas utebatur.
2. Nam cum ille se unum et unicum
lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret neque primam tantum cutem ac
speciem sententiarum, sed sanguinem quoque ipsum ac medullam verborum eius
eruere atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris amplecti
venerarique se doctrinas illius dicens "per," inquit "magister
optume, exoptatus mihi nunc venis cum sanguine et medulla Sallustii verborum.
3. Hesterno enim die quaerebatur
ex me, quidnam verba haec eius in quarto historiarum libro de Cn. Lentulo
scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an
vanior", eaque ipsa verba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit:
4.
"At Cn. Lentulus patriciae gentis, collega eius, cui cognomentum Clodiano
fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia, quam Sulla emptoribus
bonorum remiserat, exigenda promulgavit."
5.
Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat,
quid esset "vanior" et quid "stolidior", quoniam Sallustius
sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, tamquam diversa ac
dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat, uti se
doceret significationes utriusque vocis et origines.
6. Tum
ille rictu oris labearumque ductu contemni a se ostendens et rem, de qua
quaereretur, et hominem ipsum, qui quaereret: "priscorum" inquit
"et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere
et elicere soleo, non istorum, quae proculcata vulgo et protrita sunt. Ipso illo quippe Cn. Lentulo stolidior
est et vanior, qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et
stoliditatem."
7. Sed ubi hoc dixit, media ipsa
sermonum reliquit et abire coepit.
8. Nos deinde eum tenebamus
urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum istorum vel
differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque
dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat.
9. Atque ille se iam plane inludi
ratus negotium sibi esse causatur et digreditur.
10. Nos autem postea ex Apollinari
didicimus "vanos" proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis
aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi dixissent, mendaces et
infidos et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes;
"stolidos" autem vocari non tam stultos et excordes quam taetros et
molestos et inlepidos, quos Graeci mochtherous et phortikous dicerent.
11.
Etyma quoque harum vocum et origines scriptas esse dicebat in libris
Nigidianis. Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis,
ut commentariis harum noctium inferrem, notavi et intulisse iam me aliquo in
loco commentationibus istis existimo.
|