Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODEVICESIMUS
    • VI. Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre "matronam" et "matrem familias" existimavit differentia longe vanissima.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre "matronam" et "matrem familias" existimavit differentia longe vanissima.

1. Aelius Melissus in nostra memoria fuit Romae summi quidem loci inter grammaticos id temporibus; sed maiore in litteris erat iactantia et sophisteiai quam opera.

2. Is praeter alia, quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur, cum est editus, doctrinae inclutae.

3. Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est de loquendi proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?

4. Ex eo libro verba haec sunt: ""Matrona" est, quae semel peperit, quae saepius, "mater familias"; sicuti sus, quae semel peperit, "porcetra", quae saepius, "scrofa"."

5. Utrum autem hoc de matrona ac de matrefamilias Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scriptum ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus.

6. Nam de "porcetra" habet sane auctorem Pomponium in atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est;

7. sed matronam non esse appellatam, nisi quae semel peperit, neque matrem familias, nisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest.

8. Enimvero illud impendio probabilius est, quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie, quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi,

9. unde ipsum quoque "matrimonium" dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam, quae in mariti manu mancipioque aut in eius, in cuius maritus, manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License