1. In
libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis de Ptolomaeo contra Thermum, sic
scriptum fuit: "Sed si omnia dolo fecit omnia avaritiae atque pecuniae
causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo
audivimus, supplicium pro factis dare oportet." ...
2.
"Insecenda" quid esset, quaeri coeptum. Tum ex his, qui aderant,
alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus
alter.
3.
Hi duo inter sese dissentiebant. Et grammaticus quidem contendebat
"insequenda" scribendum esse: ""insequenda" enim
scribi" inquit "oportuit, non "insecenda", quoniam
"insequens" significat" ..., traditumque esse
"inseque" quasi "perge dicere" et "insequere",
itaque ab Ennio scriptum in his versibus:
inseque, Musa, manu Romanorum induperator
quod quisque in bello gessit cum rege Philippo."
4.
Alter autem ille eruditior nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse
perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in
commentario, quod fecisset de usu antiquae lectionis, scripserit non
"inseque" apud Ennium legendum, sed "insece"; ideoque a
veteribus, quas "narrationes" dicimus, "insectiones" esse
appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis:
nihilo minus esse videtur sectius quam somnia,
sic enarrasse: "nihilo magis narranda esse, quam si ea essent
somnia." Haec illi inter se certabant.
5.
Ego arbitror et a M. Catone "insecenda" et a Q. Ennio
"insece" scriptum sine "u" littera. Offendi enim in
bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus
est Odyssea, in quo erat versus primus cum hoc verbo sine "u" littera:
virum mihi, Camena, insece versutum,
factus ex illo Homeri versu:
andra moi ennepe, Mousa, polytropon.
6.
Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo. Nam, quod in versu Plautino
est: "sectius quam somnia", nihil in alteras partes argumenti habet.
7.
Etiamsi veteres autem non "inseque", sed "insece" dixerunt,
credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur.
8.
Nam et "sequo" et "sequor" et item "secta" et
"sectio" consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit,
origo et ratio utriusque una est.
9.
Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum:
andra moi ennepe, Mousa,
et
espete nyn moi, Mousai,
dictum putant, quod Latine "inseque" dicitur; namque in altero n
geminum, in altero s esse tralatum dicunt.
10.
Sed etiam ipsum illud epe, quod significat verba aut versus, non aliunde esse
dictum tradunt quam apo tou hepesthai kai tou eipein.
11.
Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque
"insectiones" appellitaverunt.
|