1.
In Herodis C. V. villam, quae est in agro Attico loco, qui appellatur
Cephisiae, aquis et lucis, nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.
2. Ibi alvo mihi cita et
accedente febri rapida decubueram.
3. Eo Calvenus Taurus philosophus
et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus,
qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat, quid
incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris
decederetque.
4. Tum in eo sermone, cum iam me
sinceriore corpusculo factum diceret: "potes" inquit Tauro "tu
quoque id ipsum comprehendere, ean hapsei autou tes phlebos", quod nostris
verbis profecto ita dicitur: "si attigeris venam illius".
5. Hanc loquendi imperitiam, quod
venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines, qui cum Tauro erant,
tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu
ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: "certi"
inquit "sumus, vir bone, non ignorare te, quid "vena" appelletur
et quid "arteria", quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et
sanguinis tantum demittendi gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu
suo habitum et modum febrium demonstrent;
6. sed, ut video, pervulgate
magis quam inscite locutus es: non enim te solum, sed alios quoque itidem
errantis audivi venam pro arteria dicere.
7. Fac igitur, ut experiamur
elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo, et cum dis bene volentibus
opera tua sistas hunc nobis sanum atque validum quam citissime."
8. Hoc ego postea cum in medico
reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque
hominibus liberis liberaliterque institutis turpe esse ne ea quidem cognovisse
ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota
sunt et quae natura nobis tuendae valitudinis causa et in promptu esse et in
propatulo volverit; ac propterea, quantum habui temporis subsicivi, medicinae
quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et
ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de venis
quoque et arteriis didicisse videor ad hunc ferme modum:
9.
Vena est conceptaculum sanguinis, quod angeion medici vocant, mixti confusique
cum spiritu naturali, in quo plus sanguinis est, minus spiritus; arteria est
conceptaculum spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo plus
spiritus est, minus sanguinis;
10.
sphygmos autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis,
non arbitraria.
11.
Medicis autem veteribus oratione Graeca ita definitus est: Sphygmos estin
diastole te kai systole aproairetos arterias kai kardias.
|