1. Non
hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est,
haudquaquam inerudito.
2. Verum
hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse
linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibus, quae mihi quidem neque
abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae
aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et
rancide.
3. Quae
reprehendit autem Caesellius Furiana, haec sunt: quod terram in lutum versam
"lutescere" dixerit et tenebras in noctis modum factas
"noctescere" et pristinas reciperare vires "virescere", et,
quod ventus mare caerulum cum crispicans nitefacit, "purpurat"
dixerit, et opulentum fieri "opulescere".
4. Versus
autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus haec verba sunt, subdidi:
sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.
Increscunt animi, virescit
volnere virtus.
Sicut fulca levis volitat super aequora classis,
spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
Quo magis in patriis possint opulescere campis.
|