1. Id quoque habitum est in
oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram,
agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.
2.
Iuventius in comoedia:
pallium inquit flocci ut splendeat.
Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret
"maculetur"?
3.
Plautus etiam non dissimiliter:
quid est? - hoc rugat pallium, amictus non sum commode.
4.
Itidem Plautus "pulveret" dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum
pulveris plenum sit:
exi tu, Dave, age, sparge; mundum esse hoc vestibulum volo.
Venus ventura est nostra, non hoc pulveret.
5.
In Asinaria quoque "contemples" dicit pro "contempleris":
meum caput contemples, si quidem e re consultas tua.
6. Cn.
Gellius in annalibus: "Postquam tempestas sedavit, Adherbal taurum
immolavit."
7. M.
Cato in originibus: "Eodem convenae conplures ex agro accessitavere. Eo
res eorum auxit."
8. Varro
libris, quos ad Marcellum de lingua Latina fecit: "in priore verbo graves
prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant"; "mutant"
inquit elegantissime pro "mutantur".
9. Potest
etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo divinarum similiter dictum videri:
"Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est
animadvertere."
10. Verba
autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme veterum scriptis reperiuntur. Ex
quibus sunt pauca ista, quae nunc meminimus: "muneror te" pro
"munero" et "significor" pro "significo" et
"sacrificor" pro "sacrifico" et "adsentior" pro
"adsentio" et "faeneror" pro "faenero" et
"pigneror" pro "pignero" et alia istiusmodi pleraque, quae,
proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.
|