1.
Saturnalibus Athenis alea quadam festiva et honesta lusitabamus huiuscemodi:
2. Ubi
conveneramus complusculi eiusdem studii homines ad lavandi tempus, captiones,
quae sophismata appellantur, mente agitabamus easque quasi talos aut tesserulas
in medium vice sua quisque iaciebamus.
3.
Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenave erat nummus unus
sestertius.
4. Hoc
aere conlecto quasi manuario cenula curabatur omnibus, qui eum lusum luseramus.
5. Erant
autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite
ac paene etiam inlepide exponuntur: "quod nix est, hoc grando non est; nix
autem alba est: grando igitur alba non est". Item aliud non
dissimile: "quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus
igitur animal non est".
6.
Dicere ergo debebat, qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio
vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique
non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuvabat.
7. Libet autem dicere, quam
facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex
Platonis diatriba per contumeliam propositum remuneratus sit.
8. Nam cum ita rogasset
dialecticus: "quod ego sum, id tu non es?" et Diogenes adnuisset
atque ille addidisset: "homo autem ego sum", cum id quoque adsensus
esset et contra dialecticus ita conclusisset: "homo igitur tu non
es", "hoc quidem", inquit Diogenes, "falsum est, et si
verum id fieri vis, a me incipe".
|