Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XIV. Quid sit numerus "hemiolos", quid "epitritos"; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt vertere in linguam Latinam.1. Figurae quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent. 2. Sed qui de numeris Latine scripserunt, Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt. 3. Quale enim fieri nomen posset "hemiolio" numero aut "epitrito"? 4. Est autem hemiolios, qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad viginti; 5. epitritos est, qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad novem, quadraginta ad triginta. 6. Haec autem notare meminisseque non esse ab re visum est, quoniam, vocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |