Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER UNDEVICESIMUS
    • Caput III ...
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III ...

1. Turpius esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari:

2. "quoniam," inquit "qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maxime pro iniquo et inimico ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat, destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius, quem laudare vult, sed nihil posse reperire, quod iure laudet."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License