Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
Caput IV ...1. Aristotelis libri sunt, qui problemata physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti. 2. In his quaerit, quam ob causam eveniat, ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant. 3. Item quaerit, cur accidat, ut eum, qui propter ignem diutius stetit, libido urinae lacessat. 4. Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit, quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat psychropoion, eaque vi frigoris sanguinem caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul, uti, qui timent, sanguine ex ore decedente pallescant. 5. "Is autem" inquit "sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque alvum et incitat. 6. De urina celebri ex igni proximo facta verba haec posuit: To de pyr diachalai to pepegos hosper helios ten chiona. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |