Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER UNDEVICESIMUS
    • Caput VII ...
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VII ...

1. In agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad esse sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat.

2. Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevii Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.

3. Erant autem verba, quae tunc suppetebant, huiuscemodi:
"corpore" inquit "pectoreque undique obeso ac
mente exsensa tardigenuclo
senio obpressum."
"Obesum" hic notavimus proprie magis quam usitate dictum pro exili atque gracilento; vulgus enim akyros vel kata antiphrasin "obesum" pro "uberi" atque "pingui" dicit.

4. Item notavimus, quod "oblitteram" gentem pro "oblitterata" dixit;

5. item, quod hostis, qui foedera frangerent, "foedifragos", non "foederifragos" dixit;

6. item, quod rubentem auroram "pudoricolorem" appellavit et Memnonem "nocticolorem";

7. item, quod forte "dubitanter" et ab eo, quod est "sileo", "silenta loca" dixit et "pulverulenta" et "pestilenta" et quod

8. "carendum tui est" pro "te" quodque "magno impete" pro "impetu";

9. item quod "fortescere" posuit pro "fortem fieri" quodque "dolentiam" pro "dolore" et "avens" pro "libens";

10. item "curis intolerantibus "pro "intolerandis", quodque "manciolis" inquit "tenellis" pro "manibus" et "quis tam siliceo?" ... Item "fiere" inquit "inpendio infit", id est "fieri inpense incipit";

11. quodque "accipitret" posuit pro "laceret".

12. His nos inter viam verborum Laevianorum adnotatiunculis oblectabamus.

13. Cetera enim, quae videbantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; veluti fuit quod de Nestore ait "trisaeclisenex" et "dulciorelocus",

14. item quod de tumidis magnisque fluctibus "fluctibus" inquit "multigrumis"

15. et flumina gelu concreta "tegmine" esse "onychino" dixit et quae multiplica ludens conposuit,

16. quale illud est, quod vituperones suos "subductisupercilicarptores" appellavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License