1.
Adulescentulus Romae, priusquam Athenas concederem, quando erat a magistris
auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia pergebam
sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam
factum est, quotiens eum vidimus loquentemque audivimus, quin rediremus fere
cultiores doctioresque.
2.
Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius levi quidem de re, sed a
Latinae tamen linguae studio non abhorrens.
3.
Nam cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris,
liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod "harenis
calentibus" esset usus, tum adludens Fronto "morbo quidem"
inquit "cares, sed verbi vitio non cares. Gaius enim Caesar, ille
perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum
deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae
aetatis castissimi? in libris, quos ad M. Ciceronem de analogia conscripsit,
"harenas" vitiose dici existimat, quod "harena" numquam
multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque "caelum" neque
"triticum";
4.
contra autem "quadrigas", etiamsi currus unus, equorum quattuor
iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat sicut
"arma" et "moenia" et "comitia" et "inimicitias",
nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse
id vitium demonstres."
5.
"De "caelo"" inquit ille "et "tritico" non
infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de
"armis" et "moenibus" et "comitiis", quin figura
multitudinis perpetua censeantur;
6.
videbimus autem potius de "inimicitiis" et "quadrigis". Ac
fortassean de "quadrigis" veterum auctoritati concessero,
"inimicitiam" tamen, sicuti "inscientiam" et "inpotentiam"
et "iniuriam", quae ratio est, quamobrem C. Caesar vel dictam esse a
veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae
decus, "deliciam" quoque henikos dixerit pro deliciis?
"mea" inquit
"voluptas, mea delicia."
"Inimicitiam" autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit:
"eo ego" inquit "ingenio natus sum: amicitiam atque inimicitiam
in frontem promptam gero."
Sed enim "harenas" parum Latine dici quis, oro te, alius aut
scripsit aut dixit? Ac propterea peto, ut, si Gai Caesaris liber prae manibus
est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc dicat, aestimari a te possit."
7. Tunc prolato libro de analogia
primo verba haec ex eo pauca memoriae mandavi.
8. Nam cum supra dixisset neque
"caelum" "triticum"ve neque "harenam"
multitudinis significationem pati, "num tu" inquit "harum rerum
natura accidere arbitraris, quod "unam terram" ac "plures terras"
et "urbem" et "urbes" et "imperium" et
"imperia" dicamus, neque "quadrigas" in unam nominis
figuram redigere neque "harenam" in multitudinis appellationem
convertere possimus?"
9. His deinde verbis lectis ibi
Fronto ad illum poetam "videturne tibi" inquit "C. Caesar de statu
verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?"
10. Tunc permotus auctoritate
libri poeta: "si a Caesare" inquit "ius provocandi foret, ego
nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae
suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus, ut dicas, quam esse causam vitii
putes et in "quadriga" dicenda et in "harenis"."
11. Tum Fronto ita respondit:
""Quadrigae" semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis
tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti "quadrigae"
quasi "quadriiugae" vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum
plurium includi in singularis numeri unitatem.
12. Eandemque rationem habet
"harena", sed in specie dispari; nam cum "harena" singulari
numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus
constat, partium, indocte et inscite "harenae" dici videntur, tamquam
id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita
sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego" inquit "dixi, non ut huius
sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri
docti, opinionem aparamytheton destituerem.
13. Nam cur "caelum"
semper henikos dicatur, "mare" et "terra" non semper, et
"pulvis", "ventus" et "fumus" non semper, cur
"indutias" et "caerimonias" scriptores veteres nonnumquam
singulari numero appellaverint, "ferias" et "nundinas" et
"inferias" et "exsequias" numquam, cur "mel" et
"vinum" atque id genus cetera numerum multitudinis capiant,
"lac" non capiat, quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi
ab hominibus negotiosis in civitate tam occupata non queunt.
14. Quin his quoque ipsis, quae
iam dixi, demoratos vos esse video alicui, opinor, negotio destinatos.
15. Ite ergo nunc et, quando forte
erit otium, quaerite, an "quadrigam" et "harenas" dixerit e
cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est
classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius."
16. Haec quidem Fronto requirere
nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum
libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus
verbis exerceret.
17. Quod unum ergo rarissimum
videbatur, invenimus "quadrigam" numero singulari dictam in libro
saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus.
18. "Harenas" autem
plethyntikos dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod
equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.
|